monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 82, 11
Praeterea, quod scribit nos per te, et Romanam Ecclesiam communicare ei, a qua videmur communione separati: non necesse est ire tam longe, et hic in Palaestina eodem modo ei iungimur. Et ne hoc quod procul sit, in viculo Bethleem Presbyteris eius, quantum in nobis est, communione sociamur. Ex quo perspicuum est, dolorem proprium causam Ecclesiae non putandum: nec stomachum unius hominis, imo per illum aliorum, generali Ecclesiae vocabulo nuncupandum. Quapropter quod in principio Epistulae dixi, etiam nunc repeto, nos velle pacem Christi, optare concordiam: et te rogare, ut illum moneas, pacem non extorquere, sed velle. Sit praeteritarum nostrarum contumeliarum dolore contentus. Veterata vulnera, saltem nova obliteret caritate. Sit talis, qualis ante fuit, quando nos suo arbitrio diligebat. Verba ei de alieno stomacho non fluant. Faciat quod vult, et non quod velle compellitur. AUT QUASI PONTIFEX cunctis aequaliter imperet; aut quasi imitator Apostoli, universorum saluti ex aequo serviat. Si talem se praebuerit, ultro praebemus manus, extendimus brachia; amicos et parentes habeat; et sentiat in Christo, sicut omnibus Sanctis, ita et sibi nos esse subiectos. 'Caritas patiens est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit . Cunctarum virtutum mater est caritas; et quasi spartum triplex Apostoli sententia roboratur dicentis, fides, spes, caritas. Credimus, speramus: atque ita per fidem et spem, dilectionis vinculo copulamur. Idcirco enim et nos patrias nostras dimisimus, ut quieti absque ullis simultatibus in agris et in solitudine viveremus: ut Pontifices Christi, (qui tamen rectam fidem praedicant) non dominorum metu, sed patrum honore veneremur; ut deferamus Episcopis ut Episcopis, et non sub nomine alterius, aliis quibus nolumus, servire cogamur. Non sumus tam inflati cordis, ut ignoremus quid debeatur Sacerdotibus Christi. Qui enim eos recipit, non tam eos recipit, quam illum cuius Episcopi sunt. Sed contenti sint honore suo. Patres se sciant esse, non dominos, maxime apud eos qui spretis ambitionibus saeculi, nihil quieti et otio praeferunt. Tribuat autem orationibus tuis Christus Deus Omnipotens, ut pacis non ficto nomine, sed vero et fideli amore sociemur: ne mordentes invicem, consumamur ab invicem .